- COMBRETUM
- COMBRETUMfloris species apud Plinium, l. 21. c. 19. ubi de Baccare, Simillimum ei combretum appellatur, foliorum exilitate usque in fila attenuata, et procerius, quam baccar, nexui tantum, uti legit Salmasius, cum alias haberetur, Nec haec sunt tantum.Dicit, nexui tantum esse, i. e. ad corollas necti: uti vestis amictui, indutui, linteum extersui etc. Cum enim coronae aliae necterentur, aliae suerentur; qui flores vel folia proceriore surculô sunt, ea nectebantur invicem: quae vero nimis brevem habent, funiculis inter se iuncta suebantur, unde sutilium corollarum nomen. At Combretum, propter exilitatem folii in fila pene adtenuati sui non potest; ideo tantum nectebatur. Vide Plinium, eôdem l. c. 1. de Floribus. Combretum autem libri aliquot Cobretum vocant, unde Gallos suum fecisse Cebaretum, quod asarum esse quidam Herbarii volunt, refert Salmas. ad Solin. p. 1068. Alias Volubilis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.